Admissio

 

Discipuli, qui admittantur, normas quasdam vivendi et agendi observare tenentur, quae breviter ita perstringi possunt:

 

- Non admittuntur potiones alcoholicae, quaelibet medicamina stupefactiva, fistulae et bacilli Nicotiani.

- Modi musici classici tantum coluntur.

- Nullo modo admittuntur obscena (neque verba in colloquiis, in spectaculis, in scriptis, neque alia ullius generis).

- Iuxta illud Senecae (Ep. ad Luc., 5, 1) admonemus omnes iuvenes nobiscum conversantes ne eorum more qui non proficere sed conspici cupiunt, faciant aliqua quae in habitu aut genere vitae notabilia sint.

- Servandae sunt normae hygienicae, quae dicuntur.

- Sunt quaedam horae statutae servandae (ientaculi, prandii, cenae, scholarum).

 

Si quis velit nomen suum Academiae dare, scribat quaesumus ad accademia@vivariumnovum.it; in epistula discipulo indicanda sunt haec:

 

1. nomen et nomen gentilicium

2. quando et ubi natus sit

3. quae studia perfecerit in schola sive in studiorum universitate

4. quamdiu linguae Latinae studuerit

5. quos scriptores quaeque opera iam legerit

6. quae sint cetera studia et oblectamenta eius praecipua


Litterae, quibus imago photographica adicienda est, mittendae sunt ante diem XXX mensis Iunii cuiusque anni.

Accademia Vivarium novum - Via Corrado Barbagallo, 20 - 00166 Roma

tel. 06.6689034 - 06.66589833      fax 06.61007266