De excursionibus et scholis, quae in itineribus habentur

 

Nec tamen in conclavi dumtaxat scholastico litterae et humanitas in Academia coli consueverunt, verum etiam –crebris excursionibus ad pulcherrima loca sive in Latio sive in Campania sita, quae alicuius sint momenti propter ea, quae in iisdem admirari liceat, superiorum aetatum monumenta– non solis verbis, sed re ipsa antiquorum ferme animos eorumque vitam videmus, attingimus, experimur. Discipuli enim adduci solent tum ad Urbis mirabilia eiusdemque magnifica ac locupletissima cimelarchia, Ostiam, Tibur, tum etiam Paestum, Baias, Cumas, Pompeios, Stabias, Herculaneum, ad musea denique Neapolitana, quo vividiorem Graecorum Romanorumque humanitatis et civilis cultus imaginem mente sibi fingere queant.

Accademia Vivarium novum - Via Corrado Barbagallo, 20 - 00166 Roma

tel. 06.6689034 - 06.66589833      fax 06.61007266