Humanitatis historia


Fondata nel 2013, questa collana ha come scopo d’accogliere i risultati delle ricerche degli studenti dell’Accademia Vivarium novum. Si tratta di testi scientifici scritti in latino su temi relativi agli studia humanitatis.

Nihil magis ad animos bonis artibus ornandos conferre quam assiduam tractationem librorum, quorum copiam ut ab antiquis hereditariam, ita a posterioribus locupletatam accepimus, satis constare arbitramur. Nec tamen ullum patrem familias adeo suorum immemorem esse credimus, qui patrimonium, quod ipse acquisierit, ad posteros auctum non tradere velit. Proinde nunc rei familiaris curam suscipere operamque impendere cupimus, ut litteras non summa tantum cute tractatas, et quasi asymboli relinquamus, sed pro modulo laboratas posteritati tradamus.